PRIMATUM obtinere

PRIMATUM obtinere
PRIMATUM obtinere
in Circo olim, idem quod occupare seu προλαβεῖν: de eo, qui, primô ostiô missus, sortis ac loci beneficiô coeteros antevertebat. Vetus Epigr. de Circo,
Ast ubi panduntur, funduntque repagula currus,
Unus et ante omnes cogitur ire prior.
Atque hic, si nihil adversi illi accideret, et inoffensum cursum teneret, usque ad finem, viresque perferret equorum integras ad ultimum usque spatium flexumque metae septimu, haud dubie vincebat. Sed plerumque eveniebat, ut prae studio obtinendi ac servandi Primatus, quem ab initio sortis munere adeptus erat, praelassatis et consumptis viribus equorum, ante septimum curriculum deficeret, palmamque sequentibus traderet, qui in eius locum succedebant, metamque ultimam circumire anticipabant. Silius, l. 16. v. 338.
At queis interior cura, et prudentia Circi
Altior, effusas primô certamine vires
Damnare. ——— ———
Cauti igitur agitatores in primis saptiis sustinebant equos spiritumque ac vires eorum dispensabant, priusquam ad finem venirent, ut integri et indefecti praegressos iam defessos opprimerent, et in septimae metae flexu praeverterent. Vide supra in voce Occupare.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • OCCUPARE — in CIrcensiubs, de primi ostii velloci Agitatore, dicebatur. Sed plerumque eveniebat, ut is prae studio obtinendi ac servandi primatus, praelassatis viribus equorum a sequentibus vinceretur. Quod ut fieret, cauti agitatores in primis spatiis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CORAX — I. CORAX Sicyoniorum Rex, post Echireum: Regnavit ann. 30. II. CORAX antiquissimus Rhetor Siculus, circa Olymp. 89. primus artem dicendi, et praecepta conscripsit. Cicero, in Bruto, c. 12. Primus etiam exstitit, qui artem dicendi mercede… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • nommer — I. Nommer aucun, parler, ou faire mention de luy, Attingere aliquem. Nommer et bailler nom à aucun, Dicere nomen alicui, Nominare, Denominare, Nomen ei facere. Nommer et mettre par escrit le nom de ceux qui ont fait quelque chose, Edere aliquos.… …   Thresor de la langue françoyse

  • PRIMAS — qui primas partes tenet: unde Primates, apud Wipponem in Conrado Salico, Wormatiae conveniunt cuncti Primates, i. e. Proceres. Sic Primates Iudaeorum, qui antea Patriarchae dicti, quorum abolitum nomen sub Theodosio Iuniore, testatur L. 29. Cod.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • grand — Grand, Magnus, Grandis. Fort grand, Immensus, Ingens, Pergrandis, Praegrandis, Permagnus. Qu elles sont devenues grandes de si petites qu elles estoyent? Quantae e quantulis iam sunt factae? Il emmena un fort grand nombre de captifs devant son… …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”